

Liber Primus Samuelis*
Caput 17: Versus 21
Direxerat enim aciem Israel, sed Philisthiim.Pugna Philisthinorum contra Israel, pugna daemonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste saevientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quae pro aetate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae, deposuit corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus, quae in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus: haec deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc saeculo. Labitur enim mortale saeculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quae sine gratia impleri non potest.Plenitudoenimlegis charitas est[Rom. 13.]. Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quaerit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit.Plenitudoergolegis charitas,ut ait Apostolus.Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis[Eph. 4.]. Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliae gladio suo caput abscinditur.